- EPAPHUS
- EPAPHUSIovis ac Iûs fil. qui Memphin in Aegypto condidit. Vide Ovid. Met. l. 1. v. 749.Hinc Epaphus magni genitus de semine tandemCreditur esse Iovis.Euseb. Chron. Item Historicus, qui de templo Delphico quaedam tradidit, citatur a Servio Aen. l. 3. et Macrob. Sat. l. 3. c. 6. Vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. Adde de priore. Hunc Iovis et Ius filium Memphi cultum esse, Herod. tradit l. 2. Ο῾ δὲ Α῎πις κατὰ την Ε῾λλην´ων γλῶσσάν ἐςτι Ε῎παφος, Apis Graecorum linguâ est Epaphus: quod repetit l. 3. confirmatque Aelian. de Animal. l. 11. c. 10. Sed addit. Aegyptios hunc sermonem, ut medacem, aversari, quia Epaphus multis post Apim saeculis exstiterit. Quam Aegytiorum sententiam probat Voss. cum Epaphus ex filia Libya nepotem habuerit Agenorem, pronepotem Cadmum, de cuius aetate supra diximus. Nimirum ambitiosa Graeculorum natio nihil aeque studebat, quam ur Aegypto etiam ac Orienti dedisse Deos suos videretur: quod de Apide se consequi videbat, si eum Epaphum faceret etc. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 15. et 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.